Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sortes exquirere peccatum non sit,
exemplis et auctoritatibus probatur. Cum enim Achan de
anathemate furtim subripuisset, et ob eius peccatum populus cesus
apud Ain hostibus terga dedisset, precepit Dominus Iosue, ut
sortibus exquireret, quo peccante populus in manibus hostium cadere
meruerat. Iosue preceptum accipiens misit sortes, primum
super tribus, deinde super familias, demum super personas, et sors
ita cecidit super Achan. Saul quoque, cum pugnans contra Philisteos
iurasset, se interfecturum quicumque de populo ante solis
occasum comederet, sorte deprehendit Ionathan filium suum mel
comedisse, quod sceptro acceperat, quem cum morti tradere uellet,
populo supplicante reuocauit sentenciam. Ionas quoque, cum
a facie Domini fugeret, a nautis sorte deprehensus in mari
deiectus, et a ceto est absorptus. De Zacharia etiam legitur,
quod sorte exiit, ut incensum poneret. Matthias uero similiter
a B. Petro sorte in apostolatum et Iudae successor eligitur.
Quod ergo tantorum exemplis probatur, patet malum non esse.
Unde et Augustinus ait in libro Psalmorum: [in Psal. XXX.
concione 2. ad uersic. In manibus tuis sortes]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >