Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XXVI.

GRATIANUS.
Quidam sacerdos sortilegus esse et diuinus conuincitur apud
episcopum; correctus ab episcopo noluit cessare; excommunicatur;
tandem agens in extremis reconciliatur a quodam sacerdote
episcopo inconsulto; indicitur penitencia sibi sub quantitate temporis
canonibus prefixa. (Qu. I.) Primum queritur, qui sint


sortilegi? (Qu. II.) Secundo, an sit peccatum esse sortilegum?
(Qu. III.) Tertio, a quibus genus diuinationis sumpsit exordium?
(Qu. IV.) Quarto, quot sint genera diuinationis?
(Qu. V.) Quinto, an sortilegi uel diuini sint excommunicandi,
si cessare noluerint? (Qu. VI.) Sexto, an excommunicatus
ab episcopo possit reconciliari a presbitero, illo inconsulto?
(Qu. VII.) Septimo, si morientibus est indicenda penitencia sub
quantitate temporis?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. UN. Qui sint sortilegi?

QUESTIO II.

C. I. Quid sit sors.

C. II. Exemplo Ionae uel Matthiae non oportet sortibus credi.

C. III. Ad secularia negocia diuina oracula non sunt conuertenda.

C. IV. Exemplo Matthiae uel Ionae non est sortibus indifferenter credendum.

C. V. Non sunt obseruanda que a diuinis precipiuntur, quamuis ea contingant, que ab eis prenunciantur.

C. VI. Instituciones hominum que sint supersticiosae uel non.

C. VII. Non est uita, sed mors inquisitio uel curatio, que a diuinis uel magis expetitur.

C. VIII. Christiana et uera pietas planetarios expellit et dampnat.

C. IX. Cultura est ydolatriae auguria seruare, et stellarum requirere cursus.

C. X. Non ideo reliqua sunt inmunda, quia de area uel torculari aliquid ad demonum sacrificia tollitur.

C. XI. Inmunis est a reatu qui emit quod nescit ydolis inmolatum.

QUESTIO III. et IV.

C. I. De multiplici genere diuinationis.

C. II. Quot modis demones futura prenoscunt.

C. III. Quod ex corporeis motibus internas animae cogitationes diabolus conprehendat res occultissima est.

QUESTIO V.

C. I. Anathema sit qui ariolos uel incantatores obseruat.

C. II. Quinquennio peniteant qui diuinationes expetunt.

C. III. Elementa colere, lunae stellarum cursus in suis operibus seruare Christianis non licet.

C. IV. Sacris offitiis dediti magi uel incantatores non fiant.

C. V. Honore priuetur episcopus aut presbiter, qui magos uel aruspices consulit.

C. VI. De his, qui auguriis et diuinationibus student.

C. VII. Sors nichil aliud quam diuinatio et maleficium esse decernitur.

C. VIII. Incantatores sortilegos uelut Christi inimicos insequi oportet.

C. IX. Excommunicetur clericus, monachus, laicus, diuinationes, uel auguria, uel sortes secutus.

C. X. Contra sortilegos, et ydolorum cultores, custodia pastoralis inuigilet.

C. XI. Ab ecclesia separetur auguriis et incantationibus deseruiens.

C. XII. Sortilegam et magicam artem episcopi modis omnibus eliminare studeant.

C. XIII. Abiciatur sacerdos qui huiusmodi a maleficis operam dederit.

C. XIV. Que magorum prestigiis fiunt non uera, sed fantastica esse probantur.

QUESTIO VI.

C. I. Penitentium reconciliatio, crismatis et puellarum consecratio a presbiteris non fiat.

C. II. Permissione episcopi uirgines consecrare presbiter ualet.

C. III. Nec diacono ministrare, nec penitentem in ecclesia benedicere presbitero licet.

C. IV. Iussione episcopi presbiteri de occultis peccatis penitentes reconcilient.

C. V. Si episcopus absens est, per presbiterum reconcilietur in periculo constitutus.

C. VI. Qui metu mortis reconciliatur conualescens sine conmunione penitenciae impleat tempus.

C. VII. Sine manus inpositione recedentes de corpore reconcilientur.

C. VIII. Aliorum testimonio moriturus reconcilietur, si obmutuit uel in frenesim uersus est.

C. IX. Cura et probatione episcopi morientes reconcilientur.

C. X. Non est neganda reconciliatio his, qui tempore necessitatis eam inplorant.

C. XI. Non respuatur eius oblatio, qui festinans ad penitenciam sacerdotem inuenire non potuit.

C. XII. Reus est animarum presbiter, qui penitenciam morientibus abnegat.

C. XIII. Penitencia morientibus non est deneganda.

C. XIV. Inconsulto episcopo penitentem presbiter non reconciliet, nisi ultima cogat necessitas.

QUESTIO VII.

C. I. In periculo constitutis penitenciae quantitas non est inponenda, sed innotescenda.

C. II. Presidentium arbitrio prefigantur tempora penitudinis.

C. III. Et qualitas criminum, et contricio penitentium in satisfactione inponenda a sacerdote consideretur.

C. IV. De eodem.

C. V. Episcopi arbitrio pro qualitate peccati penitenciae tempora distribuantur.

C. VI. Sine personarum acceptione inploranti penitencia detur.

C. VII. Tempus penitenciae qualitatem sequitur delicti.

C. VIII. Tempus et modus penitendi delinquentibus presidentis inponatur iudicio.

C. IX. Intimo karitatis affectu penitentem debemus suscipere.

C. X. Penitentes legem Dei diligant, iniquitatem odio habeant.

C. XI. In penitentes tamquam ethnici habeantur.

C. XII. Melius est errare in misericordia remittendi quam in seueritate ulciscendi.

C. XIII. Kalendarum obseruationes agere non licet.

C. XIV. Anathema sit qui ritu paganorum kalendas obseruat.

C. XV. Infirmitatibus hominum incantationes nichil remedii prestant.

C. XVI. Dies Egiptiaci, et Ianuarii kalendae non sunt obseruandae.

C. XVII. Graue peccatum est dies obseruare, et menses et annos.

C. XVIII. Sine incantatione herbas uel petras habere licet.

Spalten:

1019/1020 - 1045/1046
Gehe zu Spalte: