C. XXV. Episcopalis dignitas ciuitati subtrahitur, que suos presules interimit.
Ita nos Sillanorum cedes geminata pontificum horrendicriminis atrocitate confudit, ut diu constitutio
nostrae deliberationis hesitaret, dum et ingerere quemquam
parricidalibus exemplis detestaremur antistitem,
et ecclesiam utcumque destitutam non usque adeo
iudicaremus relinquendam. Quapropter iam uelut usum
consuetudinemque sacrilegam declinantes, eatenus duximus
religioni consulendum, ut parrochiae uice ab extrinsecus
positis sacerdotibus gubernetur, que ibidem
conmanentes ferro didicit necare pastores, inauditoque
facinore (quod etiam in illis prouinciis nusquam prorsus
legitur accidisse, que bellorum continuis diuersisque
incursionibus affliguntur) ut aliqua reperta sit ciuitas,
que presules ministrantes sibi fidei Christianae
sine persecutore prosternat. Curandum est igitur,
ut funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum,
atque ita saltim furoris tanti materia subtrahatur,
si in quam hec possit acerbitas perpetrari consistens
persona ibidem defuerit, eoque modo uel illa ciuitas, dum
in quos deseuiat non habebit, ab huiusmodi temeritate
desistat, uel aliis imitandi contagia dira non
prebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde
pensatis, que sacram in suo gremio collocatam fuso
crudeliter maculat sanguine dignitatem, que in utroque
hac est ultione plectenda, siue instinctu domestico
seu furiis incitata hoc conmittit externis. Prebeat ergo
uestra dilectio in hoc statu positae ministerium uisitationis
ecclesiae, et aut conueniendo pariter, aut uicissim, prout
qualitas rerum causaque proposcerit, diuina misteria
representet ingratis, ne, cum deuitamus zizania, dominica
uideamur preterire frumenta.
III. Pars. Gratian. Hostilitatis quoque uel paupertatis
necessitate episcopales sedes uel mutantur, uel duae in unum
rediguntur, sicut supra in titulo de mutationibus episcoporum
B. Gregorius fecisse legitur. Non ergo priuilegia ecclesiarum
sic inuiolata permanere censentur, ut quibusdam de causis interuenientibus
apostolica auctoritate eis derogari non possit; alioquin
multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur, cum innumerae
ecclesiae in diocesibus aliarum frequenter conditae inueniantur.
Seruentur ergo priuilegia ecclesiarum cunctis inconcussa temporibus,
ne uidelicet preter eius auctoritatem, a quo data sunt,
contra ea liceat ire alicui. §. 1. Sed obicitur illud Simaci Papae:
"Possessiones, quas unusquisque ecclesiae suo reliquit arbitrio,
etc." que supra in titulo de alienatione rerum ecclesiasticarum
leguntur asscripta. Unde datur intelligi, quod ea, que de
iure uniuscuiusque ecclesias uel necessitatis, sicut peregrinis,
uel pietatis intuitu, sicut religiosis domibus conferuntur, non perpetuo,
sed temporaliter ab eis, quibus conferuntur, sunt possidenda.
Quamquam illud Simaci ad necessitatis intuitum, non ad
pietatis prospectum possit referri, uidelicet, ut ea, que peregrinis
uel captiuis necessitas largiri suasit, non ea, que religiosis domibus
ob quietem religiosae conuersationis concessa sunt prohibeantur
perpetuo possideri. Vel pocius de utrisque intelligendum
est, uidelicet, ut sicut necessitatem patientes cessante necessitate
beneficiis renunciare coguntur, que eis miserationis indulsit intuitus,
sic religiose uiuentes, cum a religione cessauerint, priuilegiis
exuuntur que religiosa conuersatio meruit. Priuilegia
ergo, que religiosis domibus conceduntur, uel in eo casu
accipienda sunt, in quo ita eis consulitur, quod nulli aliquid derogatur,
uidelicet ut ex noualibus, quorum decimationes nulli assignatae
fuerant, priuilegiorum auctoritate decimas aliquibus
persoluere non cogantur, uel si propter instantem temporis necessitatem
eis consuli non poterit, nisi aliis derogetur, ita priuilegiorum
auctoritas uidetur esse seruanda, ut eorum subueniatur
inopiae, non ut suarum diuitiarum augmento, et possessionum
non modica extensione porrecta, baptismales seu parrochianae
ecclesiae penitus destruantur.