Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Non liceat Pontifici a iure ecclesiae discedere, quod documentorum auctoritate firmatur.

Posteaquam ecclesiae iura documentorum quoque intercedentium
fuerint auctoritate firmata, nullatenus ab his discedendi
liberam Pontifex, uel si uult, permittatur habere
licentiam.
Gratian. Si ergo priuilegia monasteriorum uel quarumlibet
ecclesiarum auctoritate Leonis, Gregorii, Gelasii et nonnullorum
aliorum Pontificum sanctae Romanae ecclesiae inuiolata
seruantur; si ea, que contra leges fiunt, pro infectis habenda
sunt; si Pontifex non habet liberam licentiam discedendi a
documentis, quibus iura ecclesiae firmantur: patet, quod posteriora
priuilegia antiquioribus derogare non possunt, nec eorum
auctoritate eis aliqua obicietur exceptio, cum etiam, si contra illa
specialiter ferent, pro infectis essent habenda.
II. Pars. §. 1. His ita respondetur: Sancta Romana ecclesia
sua auctoritate congregata ualet disiungere, et disiuncta
congregare; rationis tamen equitate considerata. Unde uel pietatis,
uel necessitatis intuitu semel a se concessa ualet uel
totum uel in partem conmutare. Pro necessitate namque corrigendorum


uiciorum priuilegia multarum ecclesiarum uel inminuuntur,
uel penitus inmutantur, siue personaliter siue generaliter.
§. 2. Personaliter iuxta illud: "Priuilegium omnino
meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1017/1018
Gehe zu Spalte: