Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XX.]

Quecumque, inquiunt, a parentibus nostris diuersis
sunt statuta temporibus, manere inuiolata atque incorrupta
circa sacrosanctas ecclesias precipimus. Nichil igitur
a priuilegiis inmutetur, omnibus, qui ecclesiis deseruiunt,
tuicio deferatur, quia temporibus nostris addi
pocius reuerenciae cupimus, quam ex his, que olim prestita
sunt, inmutari. Idem: [leg. 30.] §. 1. Non tam
nouum aliquid presenti sanctione precipimus, quam illa, que
olim uidentur indulta, firmamus. Priuilegia igitur, que olim
reuerentia religionis obtinuit, mutilare sub penae
etiam interminatione prohibemus ita, ut hii quoque, qui
ecclesiae obtemperant, ipsius beneficiis perfruantur. Idem:
[leg. 34.] §. 2. Si ecclesiae uenerabilis priuilegia cuiusquam
fuerint uel temeritate uiolata, uel dissimulatione
neglecta, conmissum duodecim librarum auri (sicut
etiam prius constitutum est) condempnatione plectatur.
Ipsaque priuilegia nichilominus plenissimum per omnia
obtineant uigorem.
Item Pelagius Armentario, Magistro militum,
inter cetera:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1017/1018
Gehe zu Spalte: