Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Rescriptum meretur effectum, quod cum iuris et legum ratione concordat.

Item Pelagius Papa Iohanni Comiti.
Dicenti, sacras iussiones se habere pre manibus, respondimus
scire illum oportere, quod ipse clementissimus
princeps generalibus legibus constituerit, illa sacra uniuscuiusque
supplicantis desiderio concessa preualere et
effectui mancipari, que cum iuris et legum ratione concordant;
ea uero, que subreptione uel falsis precibus
forsitan inpetrantur, nullum remedium supplicantibus ferre.
Gratian. Rescripta, siue sint adnotationes siue pragmaticae
sanctiones, expressam debent habere in se condicionem: Si
preces ueritate nituntur. Mendax enim precator debet carere
inpetratis, et quibus scripta diriguntur sunt puniendi, si precum
mendacia uetuerint argui. Unde Inpp. Diocletianus, et
Maximianus, et Constantius libro I. Codicis titulo si contra ius
uel utilitatem publicam: §. 1. "Prescriptione mendaciorum
opposita, siue in iuris narratione mendacium reperiatur, siue in
facti, siue in tacendi fraude, pro tenore ueritatis, non deprecantis
affirmatione, datum iudicem cognoscere debere, et secundum hoc
de causa conuenit ferre sentenciam." Item Inp. Constantinus:


"Puniri iubemus decem librarum auri mulcta
iudices, qui uetuerunt precum argui falsitatem." Inpp.
Theodosius et Valentinianus: §. 3. "Et si legibus consentaneum
sacrum oraculum mendax precator attulerit,
careat penitus inpetratis, et, si nimia mentientis inuenitur
inprobitas, etiam seueritati subiaceat iudicantis." Item Constantinus:
§. 4. "Et si non cognitio, sed executio, mandatur,
de ueritate precum inquiri oportet, ut si fraus interuenit
de omni negocio cognoscatur." Inp. Anastasius: §. 5.
"Omnes cuiuscumque maioris uel minoris amministrationis uniuersae
reipublicae iudices monemus, ut nullum rescriptum, nullam
pragmaticam sanctionem, nullam sacram annotationem, que
generali iuri uel utilitati publicae aduersa esse uideatur in
disceptatione cuiuslibet litigii patiantur proferri; sed generales
sacras constitutiones modis omnibus non dubitent obseruandas."
Codicis titulo de diuersis rescriptis Inpp. Diocletianus et
Maximianus: §. 6. "Sanccimus, ut autentica ipsa atque
originalia rescripta, etiam ex nostra manu subscripta,
non exempla eorum insinuentur." Inp. Constantinus: §. 7.
"Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa,
auctoritate careant." Inp. Zeno: §. 8. "Uniuersa
rescripta, siue in personam precantium siue ad quemlibet iudicem
manauerint, que uel annotatio, uel queuis pragmatica sanctio
nominetur, sub ea condicione proferri precipimus, si preces
ueritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat
inpetrati, licet in iudicio asseueret ueritatem, nisi
questio fidei precum inperiali beneficio monstretur inserta. Nam
et magnificus uir questor, et uiri spectabiles magistri scriniorum,
qui sine prefata adiectione qualecumque diuinum responsum
dictauerint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt,
et qui illicite dictata ausi fuerint scribere cuiuscumque
scrinii memoriales, seu pragmaticarii, uel adiutores primicerii;
amissione cinguli ferientur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1015/1016
Gehe zu Spalte: