C. IX. Quod rationabiliter diffinitum est nullo modo uiolari debet.
Item Vigilio, Arelatensi Episcopo. [lib. VII. ep. 117.]Cum piae desiderium uoluntatis, et laudandae diffinitionis
intentio sacerdotalibus sit semper studiis adiuuanda,
cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que pro
quiete religiosae conuersationis sunt disposita uel
ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quedam ualeat
presumptio perturbare: sed sicut hoc, quod ratio exigebat
utiliter, obtinuit diffiniri, ita quod diffinitum est
non debet uiolari.