Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Priuilegia ecclesiarum Apostolicus debet seruare illesa.

Idem Dominico, Cartaginensi Episcopo. [lib. II.
Indict. 10. epist. 39.]
De ecclesiasticis priuilegiis quod uestra fraternitas
scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra
defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura seruamus,
nec cuilibet gratia fauente ultra quam meretur
inpertior, nec ulli hoc, quod sui iuris est, ambitu stimulante
derogabo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque
honore singulos subuehi, dummodo non sit quod
alteri iure ab altero possit opponi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1013/1014
Gehe zu Spalte: