Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Decreta apostolica nulla presumptione uiolentur.

Item Gregorius Bonifatio primo Defensori.
[lib. VII. epist. 17]
Institutionis nostrae decreta, que sunt priuilegiis


et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua
constituimus refragatione seruari, siue que scripto decreuimus,
seu que in nostra presencia uidentur esse disposita,
nec a quoquam pontificum in totum uel in partem
ea qualibet occasione conuelli decreuimus uel mutari.
Nam nimis est asperum, et precipue bonis sacerdotum moribus
inimicum, niti quempiam quantacumque rationis excusatione
que bene sunt ordinata rescindere, et exemplo
docere ceteros sua quandoque posse constituta
dissoluere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1013/1014
Gehe zu Spalte: