Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Metropolitanus ius dignitatis traditae sibi antiquitus intemeratum obtineat.

Item Leo Papa. [epist. LXXXII. al. LXXXIV. ad
Anastasium, c. 2.]
Igitur secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei
conditos et totius mundi reuerentia consecratos, metropolitanos
singularum prouinciarum episcopos, quibus ex delegatione
nostra fraternitatis tuae cura pretenditur, ius
traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus,
ita, ut a regulis prestitutis nulla aut negligentia
aut presumptione discedant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1013/1014
Gehe zu Spalte: