Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Priuilegio suae dignitatis aliquis ecclesiam exuere non debet.

Item Gregorius Augustino, Anglorum Episcopo.
[respons. 9.]
In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus,
quia ab antiquis predecessorum nostrorum temporibus
pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare
auctoritate percepta minime debemus. Si ergo contingat,
ut fraternitas tua ad Galliarum prouincias transeat, et aliquid
ex auctoritate agendum fuerit, cum predicto Arelatensi
agatur episcopo, ne pretermitti possit hoc, quod
antiqua Patrum institutio inuenit. Brittannorum uero
omnes episcopos tuae fraternitati conmittimus, ut indocti
doceantur, infirmi persuasione roborentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1013/1014
Gehe zu Spalte: