Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Nec nouitate mutari, nec inprobitate conuelli ecclesiarum priuilegia debent.

Item Leo Papa Marciano Augusto. [ep. LII. al. LIV.]
Priuilegia ecclesiarum et monasteriorum, sanctorum
Patrum auctoritate instituta, nulla possunt inprobitate conuelli,
nulla nouitate mutari. In quo opere auxiliante Christo
fideliter exequendo necesse est huius sanctae sedis Pontifices
perseuerantem exhibere famulatum. Dispensatio enim nobis
credita est, et ad nostrum reatum tendit, si paternarum
regulae sanctionum nobis consentientibus uel negligentibus
uiolentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1011/1012
Gehe zu Spalte: