Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Contra statuta agit sanctorum Patrum qui non ea seruat intacta.

Item Leo IV.
Ideo permittente Domino pastores hominum sumus
effecti, ut quod Patres nostri siue in sanctis canonibus siue
in mundanis affixere legibus excedere minime debeamus.
Contra eorum quippe saluberrima agimus instituta, si
quod ipsi diuino statuerunt consulto intactum non
conseruamus.
II. Pars. Gratian. Si ergo primam sedem statuta conciliorum
pre omnibus seruare oportet, si pro statu omnium
ecclesiarum necesse est illam inpigro uigilare affectu; si ea, que


a Romanis Pontificibus decreta sunt, ab omnibus seruari
conuenit; si illi, qui nesciunt sacris canonibus obedire, altaribus
ministrare non debent: patet, quod contra statuta sanctorum canonum,
quibus status ecclesiarum uel confundantur uel perturbantur,
priuilegia ab Apostolico concedi non debent. §. 1. His ita respondetur:
Sacrosancta Romana ecclesia ius et auctoritatem sacris
canonibus inpertit, sed non eis alligatur. Habet enim ius
condendi canones, utpote que caput et cardo est omnium ecclesiarum,
a cuius regula dissentire nemini licet. Ita ergo canonibus
auctoritatem prestat, ut se ipsam non subiciat eis. Sed sicut
Christus, qui legem dedit, ipsam legem carnaliter inpleuit, octaua
die circumcisus, quadragesimo die cum hostiis in templo presentatus,
ut in se ipso eam sanctificaret, postea uero, ut se
dominum legis ostenderet, contra litteram legis leprosum
tangendo mundauit, Apostolos quoque contra litteram sabbati
per sata pretergredientes, spicas uellentes et confricantes manibus
suis, probabili exemplo Dauid, circumcisionis, et templi
excusauit, dicens: "Non legistis, quid fecerit Abimelech, quando
uenit ad eum Dauid, et dedit ei panes proposicionis, de quibus
non licebat edere, nisi solis sacerdotibus, et comedit ipse et pueri
eius?" Item octaua die secundum legem puer circumciditur,
et uos in sabbato circumciditis hominem. Item, cum iuge holocaustum
ex lege offeratur, cum masculus quadragesimo
femina uero octuagesimo die ab ortu suae natiuitatis secundum
legis inperium in templum cum hostiis presentaretur, unde sacerdotes
hostias offerentes in templo litteram sabbati soluunt, et sine
crimine sunt: tunc filius hominis multo magis ualet soluere litteram
legis, qui est dominus etiam sabbati. Hinc etiam de eo
dicitur: "Erat Iesus docens, tamquam potestatem habens,"
id est tamquam dominus legis, addens moralibus ea, que deerant
ad perfectionem, umbram figuralium in lucem spiritualis intelligentiae
conmutans, non tamquam scribae eorum, qui littera legis
astricti non audebant aliquid addere uel conmutare. Sic et
summae sedis Pontifices canonibus a se siue ab aliis sua
auctoritate conditis reuerentiam exhibent, et eis se humiliando ipsos
custodiunt, ut aliis obseruandos exhibeant. Nonnumquam uero
seu iubendo, seu diffiniendo, seu decernendo, seu aliter agendo,
se decretorum dominos et conditores esse ostendunt. In premissis
ergo capitulis aliis inponitur necessitas obsequendi: summis
uero Pontificibus ostenditur inesse auctoritas obseruandi, ut a se
tradita obseruando aliis non contempnenda demonstrent, exemplo
Christi, qui sacramenta, que ecclesiae seruanda mandauit, primum
in se ipso suscepit, ut ea in se ipso sanctificaret. Oportet
ergo primam sedem, ut diximus, obseruare ea, que mandauit
decernendo, non necessitate obsequendi, sed auctoritate inpertiendi.
Licet itaque sibi contra generalia decreta specialia
priuilegia indulgere, et speciali beneficio concedere quod generali
prohibetur decreto. §. 2. Quamquam si decretorum intentionem
diligenter aduertamus, nequaquam contra sanctorum canonum
auctoritatem aliquid concedere inueniantur: Sacri siquidem
canones ita aliquid constituunt, ut suae interpretationis auctoritatem
sanctae Romanae ecclesiae reseruent. Ipsi namque soli
canones ualent interpretari, qui ius condendi eos habent. Unde
in nonnullis capitulis conciliorum, cum aliquid obseruandum
decernitur, statim subinfertur: "Nisi auctoritas Romanae ecclesiae
inperauerit aliter," uel: "saluo tamen in omnibus iure sanctae
Romanae ecclesiae," uel: "salua tamen in omnibus apostolica
auctoritate." Quecumque ergo de decimis uel quibuslibet
ecclesiasticis negociis sacris canonibus diffiniuntur, intelligenda
sunt necessario seruari, nisi auctoritas Romanae ecclesiae aliter


fieri mandauerit uel permiserit. Cum ergo aliqua priuilegia ab
Apostolico aliquibus conceduntur, etsi contra generalem legem
aliquid sonare uideantur, non tamen contra ipsam aliquid concedere
intelliguntur, cum ipsius legis auctoritate priuilegia
singulorum penes matrem omnium ecclesiarum reseruentur. Neque
enim priuilegia aliquibus concederentur, si preter generalem
legem nulli aliquid speciale indulgeretur. Priuilegia namque
dicuntur quasi priuata legia, eo quod priuatam legem singulis
generent. Quam distinctionem Gregorius innuens ait:
"Si hoc neque consuetudine generali neque priuilegio uendicas,
restat te usurpasse quod fecisti." §. 3. Item Ieronimus in expositione
Ionae: [ad c. 1.] "priuilegia singulorum non possunt
legem facere conmunem." §. 4. Valet ergo, ut ex premissis colligitur,
sancta Romana ecclesia quoslibet suis priuilegiis munire,
et extra generalia decreta quedam speciali beneficio indulgere,
considerata tamen rationis equitate, ut que mater iusticiae est in
nullo ab ea dissentire inueniatur, ut priuilegia uidelicet, que ob
religionis, uel necessitatis, uel exhibiti obsequii gratiam conceduntur,
neminem releuando ita diuitem faciant, ut, multorum detrimenta
non circumspiciendo, in paupertatis miseriam nonnullos
deiciant; illud Apostoli ad memoriam reuocantes, quod ad
Chorinthios scribens ait: "Non enim uolumus, ut aliis sit remissio,
uobis autem tribulatio." Cui sacra lex principum concordans
ait: "Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus
precipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non ledat alium
et prosit petenti, uel crimen supplicantibus indulgeat." §. 5. Item
constitutio inperatoris ad populum: "Nec dampnosa fisco, nec
iuri contraria postulari oportet." §. 6. Clerici ergo huius baptismalis
ecclesiae priuilegii auctoritate muniti, suae diocesis decimas
ex integro sibi uendicare ualent, nisi forte summa necessitate episcopi
cogantur ad quartam suam accipiendam, et illi superhabundare
monstrentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1009/1010
Gehe zu Spalte: