Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Profitetur Pelagius thomum sui decessoris se per omnia seruare.

Item Pelagius Childiberto Regi.
Satagendum est, ut pro auferendo suspicionis scandalo
obsequium confessionis nostrae legibus ministremus, quibus
nos etiam subditos esse sacrae scripturae precipiunt.
Veniens etenim Rufinus uir magnificus, legatus excellentiae
uestrae, confidenter a nobis, ut decuit, postulauit, quatinus
uobis aut beatae recordationis Leonis Papae thomum
a nobis per omnia conseruari significare debuissemus,
aut propriis uerbis nostrae confessionem fidei destinare.
Et primam quidem petitionis eius partem, quia facilior fuit,
mox, ut dixit, inpleuimus, meque in omnibus Presulis
thomum pro catholicae fidei assertione conscriptum, Deo
propicio, custodire manus nostrae ad uos professione significauimus.
Ut autem deinceps nullius (quod absit) suspicionis
resideret occasio, etiam illam aliam partem, quam
memoratus uir illustris ammonuit, facere maturaui scilicet
propriis uerbis confessionem fidei, quam tenemus, exposui.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1009/1010
Gehe zu Spalte: