Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. In quibus liceat a Romano Pontifici nouas condere leges.

Item Urbanus Papa.
Sunt quidam dicentes, Romano Pontifici semper licuisse
nouas condere leges. Quod et nos non solum non negamus,
sed etiam ualde affirmamus. Sciendum uero summopere
est, quia inde nouas leges condere potest, unde Euangelistae
aliquid nequaquam dixerunt. Ubi uero aperte Dominus,
uel eius Apostoli, et eos sequentes sancti Patres sententialiter
aliquid diffinierunt, ibi non nouam legem Romanus
Pontifex dare, sed pocius quod predicatum est usque ad
animam et sanguinem confirmare debet. Si enim quod
docuerunt Apostoli et Prophetae destruere (quod absit)
niteretur, non sentenciam dare, sed magis errare conuinceretur.
Sed hoc procul sit ab eis, qui semper Domini ecclesiam
contra luporum insidias optime custodierunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1007/1008
Gehe zu Spalte: