Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. In Spiritum sanctum blasphemant qui sacros canones uiolant.

Item Damasus Papa.
Violatores canonum uoluntarie grauiter a sanctis
Patribus iudicantur, et a sancto Spiritu (instinctu cuius ac
dono dictati sunt) dampnantur, quoniam blasphemare
Spiritum sanctum non incongrue uidentur qui contra eosdem
sacros canones non necessitate conpulsi, sed libenter, ut
premissum est, aliquid aut proterue agunt, aut loqui
presumunt, aut facere uolentibus sponte consentiunt.
Talis enim presumptio manifeste unum genus est blasphemantium
Spiritum sanctum, quoniam, ut iam prelibatum
est, contra eum agit, cuius nisu et gratia sancti canones
editi sunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1007/1008
Gehe zu Spalte: