Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Diuinas constitutiones et apostolicae sedis decreta nulli temerare licet.

Item Hilarius Papa. [in Sinodo Romana, c. 1.]
Nulli fas sit sine status sui periculo uel diuinas constitutiones,
uel apostolicae sedis decreta temerare, quia nos,
qui potentissimi sacerdotis amministramus offitia, talis
transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides
fuerimus inuenti, quia meminimus, quod timere debemus,
qualiter conminetur Deus negligentiae sacerdotum.
Siquidem maior reatu delinquit qui pociori honore
fruitur, et grauiora facit uicia peccatorum sublimitas
peccantium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1007/1008
Gehe zu Spalte: