Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Qui negligenter pascit dominicum gregem sibi commendatum conuincitur summum non amare pastorem.

Item Leo Papa. [epist. IV. Episcopis Siciliae]
Diuinis preceptis et apostolicis monitis incitamur ut pro
omnium ecclesiarum statu inpigro uigilemus affectu, ac, si
quid umquam reprehensioni inuenitur obnoxium,
aut ab ignorantiae inpericia, aut a presumptionis usurpatione
reuocemus. Ammonente enim diuinae uocis inperio,
quo beatissimus apostolus trina repetitione
misticis sanctionibus inbuitur, ut Christi oues qui Christum
diligit pascat, ipsius sedis, cui per habundantiam diuinae
gratiae presumus, reuerentia cohortamur, ut periculum
desidiae, quantum possumus, declinemus, ne professio
summi Apostoli, qua se amatorem Domini testatus est,
non inueniatur in nobis, quia qui negligenter pascit
tociens conmendatum dominicum gregem conuincitur summum
non amare pastorem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1007/1008
Gehe zu Spalte: