Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XXV.

GRATIANUS.
Sancta Romana ecclesia quandam baptismalem ecclesiam
suis muniuit priuilegiis, decimationes suae diocesis ex integro sibi
attribuens. Item quoddam monasterium similiter muniuit priuilegiis
propriis, decernens, ut ex propriis prediis nulli decimas
persolueret. Accidit itaque, ut intra diocesim premunitae baptismalis
ecclesiae prefatum monasterium alia emptione, alia donatione
predia sibi inueniret. Oritur itaque contentio inter monachos
et clericos de decimis. (Qu. I.) Nunc primum queritur, an
clerici baptismalis ecclesiae auctoritate priuilegii decimas suae
diocesis ex integro sibi ualeant uendicare? (Qu. II.) Secundo,
an subsequenti priuilegio monachorum derogetur antiquioribus
priuilegiis baptismalium ecclesiarum?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Constitutionem sinodi, quam uniuersalis ecclesiae probauit assensus, Romanam sedem seruare oportet.

C. II. Qui negligenter pascit dominicum gregem sibi commendatum conuincitur summum non amare pastorem.

C. III. Non debent ullo modo uariari que ad perpetuam quietem ordinantur.

C. IV. Diuinas constitutiones et apostolicae sedis decreta nulli temerare licet.

C. V. In Spiritum sanctum blasphemant qui sacros canones uiolant.

C. VI. In quibus liceat a Romano Pontifici nouas condere leges.

C. VII. Contra sanctorum statuta apostolicae sedis auctoritas aliquid concedere a non ualet.

C. VIII. Stare non ualet quod contra euangelicam uel propheticam doctrinam seu constitutionem factum fuerit.

C. IX. A statutis Patrum non deuiare et fidei regulam custodire prima salus est.

C. X. Profitetur Pelagius thomum sui decessoris se per omnia seruare.

C. XI. Anathema apud Deum fiat qui censuram Romanorum Pontificum uiolat.

C. XII. Non licet alicui episcopo contra decreta Romanorum Pontificum aliquid agere.

C. XIII. Non conmunicet sacris altaribus qui nescit sacris obedire canonibus.

C. XIV. Seruandae sunt regulae a sanctis Patribus in sinodo statutae.

C. XV. Voluntatem et statuta suorum decessorum custodiat qui sua seruari uoluerit.

C. XVI. Contra statuta agit sanctorum Patrum qui non ea seruat intacta.

QUESTIO II.

C. I. Ecclesiarum priuilegia cunctis temporibus intemerata seruentur.

C. II. Nec nouitate mutari, nec inprobitate conuelli ecclesiarum priuilegia debent.

C. III. Priuilegio suae dignitatis aliquis ecclesiam exuere non debet.

C. IV. Statuta Apostolicorum decessorum Apostolicus destruere non debet.

C. V. Metropolitanus ius dignitatis traditae sibi antiquitus intemeratum obtineat.

C. VI. Metropolitanorum inconuulsa seruari oportet priuilegia.

C. VII. Decreta apostolica nulla presumptione uiolentur.

C. VIII. Priuilegia ecclesiarum Apostolicus debet seruare illesa.

C. IX. Quod rationabiliter diffinitum est nullo modo uiolari debet.

C. X. Sibi iniuriam facit Apostolicus qui fratrum suorum iura perturbat.

C. XI. Nulla presumptione uiolentur que ab Apostolis et eorum successoribus sunt instituta.

C. XII. Que rationabiliter ordinata sunt nulla debent refragatione turbari.

C. XIII. Que contra leges fiunt pro infectis habeantur.

[C. XIV.]

[C. XV.] Inp. Theodosius et Valentinianus.

C. XVI. Rescriptum meretur effectum, quod cum iuris et legum ratione concordat.

C. XVII. Priuilegia ecclesiarum nulla debent inprobitate conuelli.

C. XVIII. Anathema sit qui mandata uel decreta Romanorum Pontificum seruare contempserit.

C. XIX. Statuta priorum successores seruare oportet.

[C. XX.]

C. XXI. Non liceat Pontifici a iure ecclesiae discedere, quod documentorum auctoritate firmatur.

C. XXII. Quod habet amittat qui quod non accepit usurpat.

C. XXIII. Priuilegium amittit qui sua potestate non legitime utitur.

C. XXIV. Ius ordinandi amittunt qui inmeritum consecrant.

C. XXV. Episcopalis dignitas ciuitati subtrahitur, que suos presules interimit.

Spalten:

1005/1006 - 1019/1020
Gehe zu Spalte: