Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXIX. Quot sint sectae hereticorum.

Quidam autem heretici, qui de ecclesia recesserunt,
ex nomine auctorum suorum nuncupantur; quidam uero
ex causis, quas eligentes instituerunt. §. 1. Symoniani a
Symone dicti, magicae disciplinae perito, cui Petrus in
Actibus Apostolorum maledixit pro eo, quod ab Apostolis
Spiritus sancti gratiam pecunia emere uoluisset. Hii
dicunt, creaturam non a Deo esse, sed a uirtute creatam
quadam superna. §. 2. Menandriani a Menandro mago,
discipulo Symonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed
ab angelis factum asseruit. §. 3. Basilidiani a basilide
appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegauit.
§. 4. Nykolaitae a Nykolao dicti diacono ecclesiae
Iherosolimorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est
a Petro; qui, propter pulchritudinem uxorem relinquens,
dixit ut qui uellet ea uteretur; uersa est in stuprum
talis consuetudo, ut inuicem coniugia conmutarentur.
Quos Iohannes in Apokalipsi inprobat dicens: "Sed
hoc habes, quod odisti facta Nykolaitarum." §. 5.
Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare
uoluerunt. Animam naturam esse Dei dicunt; bonum et
malum Deum suis dogmatibus fingunt. §. 6. Carpocratiani
a Carpocrate quodam uocantur, qui dixit, Christum
hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum.
§. 7. Cherinthiani a quodam Cherintho nuncupati. Hii inter
cetera circumcisionem obseruant, mille annos post resurrectionem
in uoluptate carnis futuros predicant. Unde et
grece Ciliastae, latine Miliasti sunt appellati. §. 8.
Nazarei dicti, qui dum Christum (qui a uico Nazareus est
appellatus) filium Dei confiteantur, omnia tamen ueteris
legis custodiunt. §. 9. Ofitae a colubro nominati sunt.
Coluber enim grece ofi dicitur. Colunt enim serpentem,
dicentes, ipsum in paradyso induxisse uirtutis


cognicionem. §. 10. Valentiniani a quodam Valentino
Platonico sectatore uocati, qui EONAS, id est secula
quedam in originem Dei creatoris induxit, Christum quoque
de Virgine nichil corporis assumpsisse, sed per eam
quasi per fistulam transisse asseruit. §. 11. Apellitae, quorum
auctor Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum
nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum
legis Israelis illum igneum affirmans qui dixit,
Christum non Deum in ueritate, sed hominem in fantasia
apparuisse. §. 12. Archontiaci a principibus appellantur,
quia uniuersitatem, quam Deus condidit, opera esse
archangelorum defendunt. §. 13. Adamiani uocati,
quia Adae imitentur nuditatem. Unde et nudi orant,
et nudi inter se mares feminaeque conueniunt. §. 14.
Caiani proinde sunt appellati, quoniam Cain
adorant. §. 15. Sethiani nomen acceperunt a filio Adae,
qui uocatus est Seth, dicentes, eundem esse Christum.
§. 16. Melchisedechiani uocati pro eo, quod Melchisedech,
sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed uirtutem Dei
esse arbitrantur. §. 17. Angelici uocati, quia angelos colunt.
§. 18. Apostolici hoc ideo sibi nomen sumpserunt,
quod nichil possidentes proprium nequaquam recipiant
eos, qui aliquo in hoc mundo utuntur. §. 19. Cerdoniani
a Cerdone quodam nominati, qui duo contraria
principia asseruit. §. 20. Marcionistae a Marcione,
Stoico philosopho, appellati, qui Cerdonis dogma secutus
alterum bonum, alterum iustum Deum asseruit, tamquam
duo principia creationis et bonitatis. §. 21. Artotyritae
ab oblatione uocati, panem enim et caseum offerunt, dicentes,
a primis hominibus oblationem a fructibus terrae
et a fructibus ouium fuisse celebratam. §. 22. Aquarii appellati
eo, quod aquam solam offerunt in calice sacramenti.
§. 23. Seueriani a Seuero exorti, uinum non bibunt; uetus
testamentum et resurrectionem non recipiunt. §. 24. Taciani
a Taciano uocati, qui et Enchratitae dicti, quia
carnes abhominantur. §. 25. Alogii uocantur tamquam
sine uerbo, logos enim grece uerbum dicitur. Deum
enim uerbum non credunt, respuentes Iohannis Euangelium
et Apokalipsim. §. 26. Catafrigiis nomen prouincia
Frigia dedit, quia ibi extiterunt auctores eorum
Montanus, Prisca et Maximilla. Hii aduentum Spiritus
sancti non in Apostolis, sed in se traditum asserunt.
§. 27. Cathareae propter mundiciam ita se nominauerunt:
gloriantes enim de suis meritis negant penitentibus
ueniam peccatorum; uiduas, si nupserint, tamquam adulteras
dampnant; mundiores se ceteris predicant. Qui nomen
suum si cognoscere uellent, mundanos pocius se quam
mundos uocarent. §. 28. Pauliani a Paulo Samosateno
exorti sunt, qui dixit, non semper fuisse Christum, sed a
Maria sumpsisse inicium. §. 29. Ermogeniani ab Ermogene
quodam uocati, qui materiam non natam introducens,


Deo non nato eam conparauit, matremque elementorum
et Deam asseruit, quos Apostolus inprobat elementis
seruientes. §. 30. Manichei a quodam extiterunt Persa,
qui uocatus est Manes. Hic duas naturas et substancias
introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo
quasi ex aliquo fonte manare asseruit; testamentum uetus
respuunt, nouum ex parte recipiunt. §. 31. Antropomorfitae
dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum
habere membra humana, que in diuinis libris scripta sunt,
arbitrantur; antropos enim grece latine homo interpretatur.
Ignorantes uocem Domini, qui ait: "Spiritus est Deus."
Incorporeus est enim; nec enim membris distinguitur,
nec corporis mole censetur. §. 32. Eraclitae ab
Eraclio auctore exorti, monachos tantum recipiunt,
coniugia respuunt, regna celorum paruulos habere non credunt.
§. 33. Nouatiani a Nouato Romanae
urbis presbitero exorti, qui aduersus Cornelium cathedram
sacerdotalem conatus inuadere, heresim instituit, noluit
apostatas suscipere et rebaptizans baptizatos.
§. 34. Montani heretici dicti, quod tempore persecutionis
in montibus latuerunt, qua occasione se a
catholicae ecclesiae corpore diuiserunt. §. 33. Ebionitae
ab Ebione dicti, siue a paupertate; Christum enim per
prouectum solum uirum iustum putant effectum. Unde
conpetenter Ebionitae pro paupertate intelligentiae appellati
sunt. Hii enim Iudei sunt, et ita tenent
euangelium, ut legem carnaliter seruent; aduersus quos ad
Galathas Apostolus scribens inuehitur. §. 36. Fotiniani
a Fotiniano Gallogreciae Sirmiae episcopo nuncupati,
qui Ebionitarum heresim suscitans asseruit, Christum
a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum.
§. 37. Haeriani ab Haereo quodam nuncupati sunt;
hii offerre sacrificium pro defunctis spernunt. §. 38.
Haetiani ab Haetio sunt uocati, idemque Eunomiani
ab Eunomio quodam dialectico, Haetii discipulo,
ex cuius nomine magis innotuerunt, dissimilem patri
asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum. Dicunt
etiam, nullum inputari peccatum in fide manentium.
§. 39. Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes,
quod non possit Filius uidere Patrem, nec Spiritus sanctus
Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse,
et pro diuersitate peccatorum e celis usque ad
terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, eaque
causa factum esse mundum. §. 40. Noetiani a quodam
Noeto uocati, qui dicebant Christum eundem
esse et Patrem, et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem
in offitiorum nominibus, non personis accipiunt.
Unde et Patripassiani uocantur, quia Patrem passum


dicunt. §. 41. Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse
dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex
cuius nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani
uocati sunt. Hii unam personam Patris, et Filii, et Spiritus
sancti astruunt. §. 42. Arriani ab Arrio Alexandrino
presbitero exorti sunt, qui, coeternum Patri Filium
non agnoscens, diuersas in Trinitate substantias asseruit,
contra illud, quod Dominus ait: "Ego et Pater unum
sumus." §. 43. Macedoniani a Macedonio episcopo
sunt dicti, negantes Deum esse Spiritum sanctum. §. 44.
Apollinaristae ab Apollinare uocati sunt, dicentes Christum
corpus tantummodo sine anima assumpsisse. §. 45.
Antidicomaritae appellati sunt, eo, quod Mariae
uirginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum
uiro suo fuisse conmixtam. §. 46. Metangismonitae
ideo tale nomen acceperunt, quia angios grece uas
dicitur. Asserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam
uas minus inter uas maius. §. 47. Patriciani a quodam
Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae
carnis a diabolo conditam dicunt. §. 48. Coliciani a
quodam Colitho nominati, qui dicunt, Deum non
facere mala contra illud, quod scriptum est: "Ego
Dominus creans mala." §. 49. Floriani a Florino, qui
e contrario dicunt Deum creasse mala, contra hoc, quod
scriptum est: "Fecit Deus omnia bona." §. 50. Donatistae
a Donato quodam Afro nuncupati sunt, qui, de
Numidia ueniens, totam pene Affricam sua persuasione
decepit, asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio
Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. §. 51. Bonosiani
a quodam episcopo Bonoso exorti produntur,
qui Christum filium Dei adoptiuum, non proprium asserunt.
§. 52. Circumcelliones dicti eo, quod agrestes
sint, quos Cotopitas uocant, supradictae
heresis habentes doctrinam. Hii amore martyrii semetipsos
perimunt, ut uiolenter de hac uita discedentes
martyres nominentur. §. 53. Priscillianistae a Priscilliano
uocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manicheorum
permixtum dogma conposuit. §. 54. Luciferiani
a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos
catholicos, qui instanti persecutione perfidiae
Arrianorum erant consentientes, et postea correcti in
cathedram redire delegerunt, dampnantes
quod crediderunt siue quod credidisse dissimulauerunt,
quos ecclesia catholica materno recepit
sinu, tamquam Petrum post fletum negationis: hanc illi
matris karitatem super accipientes eos recipere
nolentes, ab ecclesiae conmunione recesserunt, et cum ipso
Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.


§. 55. Iouinianistae a Iouiniano quodam monacho dicti,
asserentes, nullam nuptiarum et uirginum esse
distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes
esse discrimen. §. 56. Eluidiani ab Eluidio nominati,
qui dicunt post natum Christum alios Mariam
filios de uiro Ioseph peperisse. §. 57. Paterniani
Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis
partes a diabolo factas opinantur. §. 58. Arabici nuncupati
eo, quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore
mori, atque in nouissimo utrumque resurgere. §. 59.
Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbitero Affricanae
prouinciae ciuitatis Cartaginensis, animam inmortalem
esse, sed corpoream predicantes, et animas peccatorum
hominum post mortem in demones uerti putantes. §. 60.
Tesserescedecatitae dicti, quod quartadecima luna pasca
cum Iudeis obseruare contendunt. Nam tessera
quatuor, deka decem significat. §. 61. Nictages a somno
nuncupati, quod uigilias noctis respuant, supersticionem
esse dicentes, iura temerari diuina, qui noctem ad requiem
tribuit. §. 62. Pelagiani a Pelagio monacho exorti.
Hii liberum arbitrium diuinae gratiae anteponunt, dicentes,
sufficere uoluntatem ad inplenda iussa diuina. §. 63. Nestoriani
a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati,
qui B. uirginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo
genetricem asseruit, ut aliam personam carnis,
aliam faceret Deitatis, nec unum Christum in uerbo Dei et
carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum
filium Dei, alterum hominis predicauit. §. 64. Euticiani
dicti ab Eutice Constantinopolitano abbate, qui Christum
post humanam assumptionem negauit existere de
duabus naturis, sed solam in eo diuinam asseruit esse naturam.
§. 65. Acephalitae dicti, id est sine capite.
Nullus enim eorum repperitur auctor, a quo exorti sint.
Hii trium Calcedonensium capitulorum inpugnatores,
duarum in Christo substanciarum proprietatem negant, et
unam in eius persona naturam predicant. §. 66. Theodosiani
et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano,
qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi
peruersi electione una die ordinati sunt episcopi. Hii
errores Euticis et Dioscori sequentes Calcedonense
concilium respuunt, ex duabus unam in Christo naturam
asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam
contendunt. §. 67. Gnoitae et Tritoitae a
Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia
dicti, quia peruersitati, a qua exorti sunt, id adiciunt,
quod Christi diuinitas ignoret, que sunt futura scripta de
die et hora nouissima, nec recordantes Christi personam
nesciam loqui: "Diem iudicii in corde
meo." §. 68. Tritoitae uero uocati, quod sicut tres personas


in Trinitate, ita quoque tres asserunt Deos esse,
contra illud, quod scriptum est: "Audi Israel, Dominus
Deus tuus Deus unus est." §. 69. Sunt et aliae
hereses sine auctore et sine nominibus. Ex quibus aliae
putant trinum esse Deum; aliae Christi diuinitatem
passibilem dicunt; aliae Christi de patre natiuitati in
tempore inicium temporis dant; aliae liberationem
hominum apud inferos factam Christi descensione non
credunt; aliae animam imaginem Dei negant; aliae animas
conuerti in demones et in quecumque animalia existimant;
aliae de mundi statu dissentiunt; aliae innumerabiles mundos
oppinantur; aliae aquam Deo coeternam faciunt; aliae
nudis pedibus ambulant; aliae cum hominibus non manducant.
He sunt hereses aduersus catholicam fidem exortae,
ab Apostolis et sanctis Patribus uel
conciliis predampnatae, que, dum in se multis erroribus
diuisae inuicem sibi dissentiunt, conmuni tamen nomine
aduersus ecclesiam Dei conspirant. §. 70. Sed quicumque
aliter scripturam sanctam intelligit, quam sensus
Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de ecclesia
non recesserit, tamen hereticus appellari potest.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1001/1002