Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVII. Non contradicit, sed pocius euangelio obedit qui malos excommunicat.

Item ex epistola Urbani Papae.
Notandum est, quod quidam dicunt contra euangelicam
parabolam nos facere, ubi de zizaniis non eradicandis Dominus
precepit, cum excommunicatione aliquos dignos
excommunicationi subicimus, et aiunt etiam S. Augustinum
hoc contradicere eo in loco, ubi ait: "Quia non est precidenda
unitas, ferendi sunt mali, non abiciendi." Quibus
hoc primum respondendum est: Si heretici et mali homines
non sunt excommunicandi, quare ipse pater sanctus
Augustinus cum legatis S. Romanae ecclesiae, et
cum sanctis episcopis suis Pelagium et Celestinum,
nouam heresim in sanctam Dei ecclesiam introducentes,
excommunicauit, et ab ecclesia Dei separauit? Quare ipsos
Donatistas, contra quos ista et multa his similia loquitur,
tam ipse quam omnis ecclesia Dei excommunicatos habuit,
et, nisi prius penituissent, et per manus inpositionem reconciliati
essent, eis nequaquam conmunicabat? Idem ipse
Dominus, qui hoc parabolice hic enarrat, aperte alibi
excommunicationem fieri iubet, dicens: "Frater, qui corripitur
ab ecclesia, et non obedit, sit tibi sicut ethnicus et
publicanus." Unde apparet liquido, aliud esse excommunicationem,
et aliud eradicationem. Qui excommunicatur
enim (ut Apostolus ait) ad hoc excommunicatur, ut
spiritus eius saluus fiat in die Domini. Disciplina enim est
excommunicatio, et non eradicatio,
[Gratian.] nisi forte ex contemptu et superbia
excommunicati proueniat.
Unde Augustinus in libro Numeri: [hom. XV. ad c. 23.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

999/1000
Gehe zu Spalte: