C. XXXVI. Canonum obseruatores cum hereticis nullum debent inire certamen.
Item Gelasius Papa. [in epistola ad EpiscoposDardaniae]
Cum quibus erat sinodus ineunda? Catholici pontifices
fuerant undique iam depulsi, soli remanserant socii
perfidorum, cum quibus nec iam licebat habere conuentum,
dicente Psalmo: "Non sedi cum concilio
uanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo." Nec
ecclesiastici moris est cum his, qui pollutam habent conmunionem
permixtamque cum perfidis, miscere concilium.
Recte igitur per Calcedonensis sinodi formam huiusmodi
preuaricatio repulsa est potius quam ad concilium uocata,
quod nec opus erat post primam sinodum, nec
cum talibus habere licebat. Idem: [in commonitorio ad
Faustum] §. 1. Canonum magistris atque custodibus
nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus conmunionis
alienae.