Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIII. Qui mendacio ueritatem inmutant patrum terminos transferre probantur.

Item Ieronimus. [lib. II. Conment. ad cap. 5. Oseae]
Transferunt principes Iuda terminos, quos posuerunt
patres eorum, quando inmutant mendacio ueritatem, et
aliud predicant quam ab Apostolis acceperunt. Idem:
§. 1. De hereticis manifestus est sensus, quod sophismatibus
suis et arte dialectica sepe opprimant ecclesiasticos.
Idem: §. 2. Veteres scrutans historias inuenire non
possum scidisse ecclesiam, et de domo Domini populos
seduxisse, preter eos, qui sacerdotes a Deo positi fuerant
et prophetae, id est speculatores. Isti ergo uertuntur in
laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

999/1000
Gehe zu Spalte: