Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXX. Magistri erroris existunt qui ueritatis disciplinam contempnunt.

Item Leo. [Papa epist. X. ad Flauianum]
Quid autem iniquius est quam inpia sapere, et
sapientioribus doctioribusque non credere? Sed in hanc
insipientiam cadunt, qui, cum ad cognoscendam ueritatem
aliquo inpediuntur obscuro, non ad propheticas
uoces, non ad apostolicas litteras, nec ad euangelicas
auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt, et ideo magistri
erroris existunt, quia ueritatis discipuli non fuerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

997/998
Gehe zu Spalte: