Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Non sunt heretici, qui non sua audatia, sed aliena seducuntur in errorem.

Idem. [Glorio, Elesuio, et aliis, epist. CLXII.]
Dixit Apostolus: "Hereticum hominem post primam
et secundam correctionem deuita, quia subuersus
est huiusmodi, et peccat, in semetipso dampnatus."
Sed qui sentenciam suam, quamuis falsam atque
peruersam, nulla pertinaci animositate defendunt, presertim
quam non audacia suae presumptionis pepererunt,
sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt,
querunt autem cauta sollicitudine ueritatem, corrigi
parati, cum inuenerint, nequaquam sunt inter hereticos
deputandi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

997/998
Gehe zu Spalte: