Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXV. Qui oratoribus, pauperibus non arma ferentibus in malum obuiauerint, excommunicentur.

Item Nykolaus Papa omnibus Episcopis.
Illi, qui peregrinos, uel oratores cuiuscumque sancti,
siue clericos, siue monachos, uel feminas, aut inermes
pauperes depredati fuerint, uel bona eorum rapuerint, uel
in malum eis obuiauerint, anathematis uinculo feriantur,
nisi digne emendauerint. §. 1. Pax uero illa, quam treugam
Dei dicimus, sic obseruetur, sicut ab archiepiscopis
uniuscuiusque prouinciae constituta est. Qui
autem eam infregerit excommunicationi subdatur.
IV. Pars. Gratian. Quia uero de hereticis sermo habetur,
uidendum est, quid intersit inter scisma et heresim, et qui sint
heretici, et quot sint hereticorum sectae?
Differentiam autem inter scisma et heresim Ieronimus in
epistola ad Galathas assignat, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

997/998
Gehe zu Spalte: