Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Excommunicetur qui oratores et ecclesias, earumque bona et personas ibidem seruientes infestare presumit.

Item Urbanus.
Paternarum traditionum exemplis conmoniti, pastoralis
offitii debitum persoluentes, ecclesias cum bonis suis, tam
personis quam possessionibus, clericos uidelicet ac monachos,
eorumque conuersos, oratores quoque cum
suis nichilominus rebus, quas ferunt, tutos et sine molestia
esse statuimus. Si quis autem contra hoc facere presumpserit,
et post, quam facinus suum recognouerit, infra
spacium dierum triginta conpetenter non emendauerit, a
liminibus ecclesiae arceatur, et anathematis gladio feriatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

997/998
Gehe zu Spalte: