Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Qui corrigi nolunt excommunicationis ferro debent abscidi.

Item Prosper. [libro de uita contemplatiua, c. 7.]
Ecce autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis
confiteri nolentibus undecumque claruerint quecumque non
fuerint patienciae leni medicamento sanata, ueluti quodam
igne piae increpationis urenda sunt et curanda. Quo
si nec sic quidem equanimiter sustinentis ac pie increpantis
medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter
obiurgati corrigi noluerint, tamquam putridae


corporis partes debent ferro excommunicationis abscidi,
ne, sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit,
salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit,
ita isti, qui emendari despiciunt, et in suo
morbo persistunt, si moribus deprauatis in sanctarum
societate permanserint, eos suae perditionis exemplo interficiant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

995/996
Gehe zu Spalte: