Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Pro diuersitate culparum subditi a prepositis corripiantur.

Item Augustinus. [in libro de correptione et gratia,
c. 15.]
Corripiantur itaque subditi a prepositis suis correptionibus
de karitate uenientibus pro culparum diuersitate
diuersis, uel minoribus, uel amplioribus, quia et ipsa, que
dampnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium (qua
pena in ecclesia nulla maior est), potest, si Deus uoluerit,
in correptionem saluberrimam cedere atque proficere.
Neque enim scimus quid contingat sequenti die. Aut
ante finem huius uitae de aliquo desperandum est? Aut
contradici Deo potest, ne respiciat et det penitenciam, et,
accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a
reatu quamuis iustae dampnationis absoluat dampnatum
quem ipse non dampnet? Pastoris tamen necessitas
habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab
ouibus sanis morbidam, ab illo, cui nichil est inpossibile,
ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis
pertineat ad predestinatorum numerum, quis non pertineat,
sic affici debemus karitatis affectu, ut omnes uelimus saluos
fieri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

995/996
Gehe zu Spalte: