Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Sancti uiri non ex uoto ultionis, sed amore iusticiae aliquos maledicunt.

Cum sancti uiri maledictionis sentenciam proferunt, non
in hanc ex uoto ultionis, sed ex iusticiae examine prorumpunt.
Intus subtile iudicium respiciunt, et
mala foris surgentia qua maledictione ferire
debeant cognoscunt, et eo maledicto non peccant,
quo ab interno iudice non discordant. Item:
§. 1. Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat:
aliud uidelicet, quod approbat, aliud, quod dampnat.
Aliter enim maledictum profertur iudicio iusticiae, ut in
ipso primo peccante prolatum est, cum audiuit: "Maledicta
terra in opere tuo, etc." et sicut Abrahae dicitur:
"Maledicam maledicentibus tibi." Aliter uero
profertur maledictum, quod non iudicio iusticiae, sed liuore
uindictae promitur, a quo uoce Pauli predicantis
cessare ammonemur, qui ait: "Benedicite, et nolite
maledicere."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

993/994
Gehe zu Spalte: