Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Quos significent qui ad benedictionem, quiue ad maledictionem de filiis Israel electi sunt.

Idem in libro Iudicum.
Cum ergo in singulis quibusque fidelium sit talis propositi
uarietas, hoc michi designari uidetur in hoc loco,
quod dimidii illi, qui iuxta montem Garizim incedunt
(illum, qui ad benedictionem electus est), istos figuraliter
indicent, qui non metu penae, sed benedictionum et
repromissionum desiderio ueniunt ad salutem; illi uero
dimidii, qui iuxta montem Gebal incedunt, in quo
maledictiones prolatae sunt, istos alios indicant, qui
malorum metu et suppliciorum timore conplentes que in lege
scripta sunt, perueniunt ad salutem.
Gratian. Sed qui pro persecutoribus iussit orare, primos
parentes pro transgressione mandati mortis maledicto percussit.
Cain quoque, quia primae preuaricationi fratricidium adiunxit,
sentenciam maledictionis a Domino reportauit. Abrahae quoque
dixit Dominus: "Maledicam maledicentibus tibi, et benedicam
benedicentibus tibi." In euangelio etiam, cum esuriens ueniret
ad ficum, non inueniens fructum in ea, sua maledictione perpetua
sterilitate ipsam dampnauit. §. 1. Item Noe, cum uerenda sua
a Cham derisa cognosceret, filium eius Chanaan maledixit
dicens: "Maledictus Chanaan sit seruus fratrum suorum."
Item Ysaac, cum benediceret Iacob filio suo, ait: "Qui maledixerit
tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi benedictionibus


repleatur." §. 2. Item, sicut in libro Numerorum
legitur, Moyses ex precepto Dei duodecim tribus filiorum Israel
in duas partes diuisit, et sex tribus iussit, ut iuxta montem Gebal
incedentes maledictionem transgredientium legem uociferarent;
aliis uero precepit, ut iuxta alium montem incedentes
benedictiones obseruantium inclamarent. §. 3. In nouo etiam
testamento Petrus apostolus Symoni legitur maledixisse, cum
ait: "Pecunia tua tecum sit in perditione." Paulus quoque,
qui dixerat: "Benedicite, et nolite maledicere," fornicatorem
Chorinthium iussit excommunicari. Item in alia
epistola ait: "Si quis non fuerit secutus doctrinam Domini
nostri Iesu Christi, sit anathema, maranatha." Item Galathis:
"Si angelus de celo ueniens aliud uobis euangelizauerit, anathema
sit." §. 4. Distinguendum est ergo inter maledictum, quod
prohibetur, et maledictum, quod a Domino et a sanctis
uiris rationabiliter profertur. Maledictum, quod prohibetur,
est illud, quod procedit ex uoto ultionis et odio persequentis, non
ex amore iusticiae. Maledictum uero, quo sancti maledicunt, est
illud, quod procedit ex amore iusticiae, non ex liuore uindictae.
Unde Gregorius in Moralibus ait libro III.:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

993/994
Gehe zu Spalte: