Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Ab omni maledicto fideles inmunes esse oportet.

Item Ieronimus in epistola ad Titum. [initio cap. 3.]
Si igitur Michael non fuit ausus diabolo et certe maledictionis
dignissimo iudicium inferre blasphemiae, quanto
magis nos ab omni maledicto puri esse debemus? Merebatur
diabolus maledictum, sed per os archangeli blasphemia
exire non debuit. Relege ueteres libros, et uide,
que tribus in monte Garizim constitutae sunt ut
benedicerent populo, et que in monte altero, ut maledicerent.
Ruben, qui maculauerat thorum parentis, et Zabulon
nouissimus Liae filius, et ancillarum liberi in monte Hebal
ponuntur, ut maledicant his, qui maledictione digni
sunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

993/994
Gehe zu Spalte: