Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. A Deo separamus, quos inpios demonstramus.

Item ex V. Sinodo. [collatione 5.]
Certum est, quod qui inpius demonstratus est
omnino separatus est a Deo, sicut etiam ille, qui anathematizatus


est tamquam inpius separatus est. Nichil
enim aliud significat anathema, nisi a Deo separationem.
III. Pars. Gratian. Illicita ergo excommunicatio, ut ex
premissis apparet, non ledit eum, qui notatur, sed quo notatur,
ac per hoc qui innocentes sunt ex alterius crimine condempnari
non possunt, sicut ab inprudentibus familiae potentum
pro peccatis dominorum consueuerunt notari. Sed adhuc
obicitur, quod non solum innocentes, sed nec etiam criminosi
sentencia maledictionis sint feriendi. Ait enim Christus in
euangelio: "Orate pro persequentibus et calumpniantibus uos,
benefacite his, qui oderunt uos." Item Apostolus: "Benedicite
persequentibus uos: benedicite et nolite maledicere." Item:
"Maledici regnum Dei non possidebunt."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

991/992
Gehe zu Spalte: