Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. Et qui aperto sacrilegio, et qui peruersa uita fidelibus non sociatur, ad ecclesiam non pertinere probatur.

Item Augustinus. [serm. XI. de uerbis Domini]
De illis, qui sunt ab ecclesia segregati, non dicit:
"Ea, que sunt Spiritus, non percipientes;" ne ad scientiae
perceptionem referretur: sed dictum est: "Spiritum
non habentes." §. 1. Hoc utique non diceretur nisi
de segregatis ab ecclesia, qui dicti sunt Spiritum non
habentes. Sed nec ille dicendus est esse in ecclesia, et ad
istam societatem Spiritus pertinere, qui ouibus Christi
ficto corde miscetur. "Spiritus enim sanctus disciplinae
effugiet fictum." Neque enim non solum ad
ecclesiam pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti
sunt, sed etiam illi, qui in eius unitate corporaliter
mixti per pessimam uitam separantur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >