Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Qua pena feriatur qui illicite aliquem excommunicat.

Item ex Concilio Parisiensi tempore Lodouici.
De illicita excommunicatione lex Iustiniani inperatoris
catholici, quam probat et seruat catholica ecclesia, constitutione
CXXVIII capitulo CCCLI decreuit, ut nemo
presbiter excommunicet aliquem ante, quam causa probetur,


propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. Si qui
autem aduersus ea aliquem excommunicauerit, ille quidem,
qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate
ad gratiam sanctae conmunionis redeat: is autem, qui
legitime non excommunicauerit, in tantum abstineat a
sacra conmunione tempus, quantum maiori sacerdoti uisum
fuerit, ut quod iniuste fecit ipse iuste patiatur. Hinc
et S. Gregorius ad Iohannem episcopum iniuste excommunicantem
inter cetera scripsit, dicens: "Cassatis
prius atque ad nichilum redactis predictae sentenciae
tuae decretis, ex B. Petri principis apostolorum auctoritate
decreuimus, triginta dierum spacio sacra conmunione
priuatum ab omnipotenti Deo tanti excessus ueniam
cum summa penitencia ac lacrimis exorare. Quod si
hanc sentenciam nostram te cognouerimus inplesse
remissius, non iam tantum iniusticiam, sed contumaciam
fraternitatis tuae cognoscas iuuante Domino seuerius
puniendam," quia nemo propere uel prepostere, scilicet
non conmonitus neque conuictus est iudicandus. §. 1.
De conuentione autem huiusmodi inperatoris manifestorum
criminum lex dicit: "Quicumque tribus auctoritatibus
iudicis conuentus, uel tribus edictis fuerit ad iudicem prouocatus,
aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam
exstinguit, fuerit uocatus, et presenciam suam apud
eum iudicem, a quo ei denunciatum est, exhibere noluerit,
aduersus eum quasi in contumacem iudicari potest. Quinimo
retractari nec per appellationem negocia possunt, quociens
in contumacem fuerit iudicatum." Et hanc sentenciam de
tribus auctoritatibus conuentis ex euangelica ueritate
Celestinus ad Nestorium dicens, et Ephesina sinodus
de eodem decernens, et B. Gregorius ad Iohannem
scribens, conprobauit. §. 2. De peremptorio scripto
Affricanum concilium demonstrat de Cresconio, ut, si
conuentus resipiscere detrectauerit, suo contemptu et
sua contumacia faciente, auctoritate iudiciaria iam
protinus excludatur. Item B. Gregorius de sentencia
in contumacem, scribens ad Maximum presumptorem
Salonitanum episcopum, dixit: "Hortamur, ut ad nos
uenire omni postposita excusatione festines, quatinus seruata
iusticia hec, de quibus accusaris, et cognoscere,


et finire secundum canonica instituta Christo reuelante
possimus. Ita autem fac, ut ad ueniendum amplius iam
moras non ingeras, nec magis ipsa te absencia obnoxium
his, que dicuntur, assignet, et nos in te hec res, non solum
propter predicta crimina, que purgare subterfugis, sed
etiam propter inobedientiae culpam, durius, scilicet ut in
contumacem, cogat ex concilio ferre iudicium."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

989/990
Gehe zu Spalte: