Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Pro peccato patris non est filius anathematizandus.

Si habes de hac re sentenciam certis rationibus uel scripturarum
testimoniis exploratam, nos docere digneris,
quomodo recte anathematizetur pro patris peccato filius,
aut pro mariti uxor, aut pro domini seruus, aut quisquam


in domo etiam nondum natus, si eo tempore, quo uniuersa
domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit
per lauacrum regenerationis in mortis periculo subueniri.
Hec enim fuit corporalis pena, qua legimus quosdam
contemptores Dei cum suis omnibus, qui eiusdem impietatis
participes fuerunt, pariter interfectos. Tunc quippe ad
terrorem uiuentium mortalia corpora perimebantur, quandoque
etiam moritura. Spiritualis autem pena, qua fit
quod scriptum est: "Quae ligaueris super terram erunt
ligata et in celo," animas obligat, de quibus dictum est:
"Ut anima patris, et anima filii mea est. Anima, que
peccauerit, ipsa morietur." §. 1. Audistis fortassis aliquos
magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam
anathematizasse peccantium. Sed forte, si essent interrogati,
reperirentur ydonei inde reddere rationem. Ego
autem, si quis a me quesierit, utrum id recte
fiat, quid ei respondeam non inuenio, numquam hoc facere
ausus sum de quorumdam facinoribus unanimiter
aduersus ecclesiam perpetratis, nisi grauissime conmouerer.
Sed si tibi quam iuste id fiat Dominus
reuelauit, nequaquam iuuenilem etatem tuam, et honoris
ecclesiastici rudimenta contempno. Senex enim a
iuuene, et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo
paratus sum doceri, quomodo possim uel Deo,
uel hominibus iustam reddere rationem, si animas innocentes
pro scelere alieno quod non trahunt ex Adam,
in quo omnes peccauerunt, spirituali supplicio puniamus.
Etenim Classitiani filius, etsi traxit ex patre noxam
primi hominis, sacro fonte baptismatis expiandam, tamen
quicquid post, quam eum genuit, peccati pater eius
admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere
quis ambigit? Quid dicam de coniuge? Quid
de tot animabus uniuersae familiae? Unde si una
anima per istam seueritatem, qua tota domus ista anathematizata
est, sine baptismate de corpore exeundo perierit,
innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes
uiolenter abstrahantur et interficiantur, huic dampno
non potest conparari. Si ergo de hac re potes reddere
rationem, utinam et nobis rescribendo prestes, ut possimus
et nos. Si autem non potes, quid tibi est inconsulta conmotione
animi facere, unde, si interrogatus fueris, responsionem
rectam non uales inuenire? Hec autem dixi,
etiamsi filius noster Classitianus aliquid admisit, quod tibi
anathemate plectendum iustissime uideretur.
II. Pars. Gratian. Ut ergo ex hac auctoritate euidentissime
monstratur, illicite excommunicatur quis pro peccato alterius,


neque aliqua ratione nituntur qui pro peccato unius in totam
familiam sentenciam ferunt excommunicationis. Illicita autem
excommunicatio notatum non ledit, sed excommunicantem.
Unde Gregorius scribit Magno, Episcopo Mediolanensi:
[lib. II. epist. 26.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

987/988
Gehe zu Spalte: