Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem pro peccato alicuius tota familia


excommunicanda sit, multorum exemplis probatur. Pro peccato
namque Sodomitarum paruuli eorum, qui beneficio etatis paterna
flagicia nesciebant, celesti igne sunt consumpti. §. 1. Item pro
peccato Amalecitarum non solum paruuli eorum, sed etiam bruta
animalia usque ad mingentem ad parietem iussa sunt deleri a
Domino. §. 2. Item Dathan et Abiron auctores scismatis fuerunt
contra Moysen et Aaron nec tantum ipsi soli, sed omnis
substantia eorum cum ipsis descendit ad inferos. §. 3. In nouo
etiam testamento nonnumquam peccatis exigentibus grauis pestilentia
deseuisse legitur, que etiam illos inuoluit, qui peccati conscientiam
non habebant. Si ergo tam seuerissime pro peccatis
parentum inueniuntur paruuli puniti, nulli dubium est, quin
pro peccatis eorundem sentencia excommunicationis pariter
feriri ualeant. §. 4. His ita respondetur: Pro peccatis parentum
paruulos corporaliter flagellari ex uerbis euangelii apparet,
ubi discipulis de ceco nato interrogasse dicuntur: "Rabbi,
quis peccauit, hic, aut parentes eius, ut cecus nasceretur?" In
quibus etiam illud conpletur, quod Dominus ait ad Moysen:
"Ego sum Deus zelotes, uisitans peccata patrum in filios usque
in tertiam et quartam generationem." Spiritualiter autem peccatis
parentum paruuli non tenentur, ex quo per sacramentum
regenerationis ab originali peccato fuerint emundati. Unde per
Ezechielem Dominus ait: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur;
filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portat
iniquitatem filii; iustitia iusti super eum erit, et inpietas inpii
erit super eum." Quecumque etiam peccata parentes conmiserunt,
ex quo filius personaliter ab eis separatus fuerit, ei non
inputantur ad penam. Unde peccato Adae ideo omnes posteri
teneri dicuntur, quia nondum aliquis ex illo materialiter fuerat
proseminatus. Quia uero apud Deum non sentencia sacerdotum,
sed uita reorum queritur, patet, quod non est notandus sentencia
quem peccati macula non inficit. Hinc etiam Paulus scribens
Chorinthiis ait: "Si quis frater nominatur fornicator, aut
auarus, aut idolis seruiens, cum eiusmodi nec cibum sumere
debetis." Ex quibus uerbis datur intelligi, quod nisi primum
fuerit aliquis nominatus de crimine, id est uel coram iudice
accusatus et conuictus, uel in iure ipse de se fuerit confessus,
quod nec sentencia est feriendus, nec ab eius conmunione est
abstinendum. Non ergo pro alicuius peccato tota familia excommunicanda
est.
Unde Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum:
[epist. LXXV.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

C. I. Pro peccato patris non est filius anathematizandus.

C. II. Illicite aliquem excommunicans, semet ipsum, condempnat non illum.

C. III. Qui non corde, sed ore maledicunt, labiorum inmundiciam contrahunt.

C. IV. Vita, non sentencia ligat quemlibet uel soluit.

C. V. De eodem.

C. VI. Qua pena feriatur qui illicite aliquem excommunicat.

C. VII. Vita, non sentencia aliquem ab ecclesia eicit, uel ad eam reducit.

C. VIII. Et qui aperto sacrilegio, et qui peruersa uita fidelibus non sociatur, ad ecclesiam non pertinere probatur.

C. IX. A Deo separamus, quos inpios demonstramus.

C. X. Ab omni maledicto fideles inmunes esse oportet.

C. XI. Quos significent qui ad benedictionem, quiue ad maledictionem de filiis Israel electi sunt.

C. XII. Sancti uiri non ex uoto ultionis, sed amore iusticiae aliquos maledicunt.

C. XIII. Errantes et in errorem mittentes excommunicentur.

C. XIV. Delinquentes corrigantur a sacerdotibus, incorrigibiles inuenti excommunicentur.

C. XV. Secunda uel tertia ammonicione interposita excommunicationis sentencia procedat.

C. XVI. Mali ab ecclesia sunt eliminandi.

C. XVII. Pro diuersitate culparum subditi a prepositis corripiantur.

C. XVIII. Qui corrigi nolunt excommunicationis ferro debent abscidi.

C. XIX. Excommunicandus est qui simul duas uxores habere presumit.

C. XX. Falsi testes et homicidae conmunione priuentur.

C. XXI. Excommunicetur potens, qui clericum pauperem religiosum spoliare presumit.

C. XXII. De eodem.

C. XXIII. Conmunione priuetur qui Romipetas, et peregrinos, uel mercatores molestare presumpserit.

C. XXIV. Excommunicetur qui oratores et ecclesias, earumque bona et personas ibidem seruientes infestare presumit.

C. XXV. Qui oratoribus, pauperibus non arma ferentibus in malum obuiauerint, excommunicentur.

C. XXVI. Scismatis et heresis differentia.

C. XXVII. Unde dicatur heresis?

C. XXVIII. Qui proprie dicantur heretici.

C. XXIX. Non sunt heretici, qui non sua audatia, sed aliena seducuntur in errorem.

C. XXX. Magistri erroris existunt qui ueritatis disciplinam contempnunt.

C. XXXI. Heretici sunt qui quod praue sapiunt contumaciter defendunt.

C. XXXII. Errante dampnabilior est qui eius defendit errorem.

C. XXXIII. Qui mendacio ueritatem inmutant patrum terminos transferre probantur.

C. XXXIV. Abiciantur qui aduersariorum conueniunt prauitati.

C. XXXV. Et sodalitates et conuiuia hereticorum clerici uitare debent.

C. XXXVI. Canonum obseruatores cum hereticis nullum debent inire certamen.

C. XXXVII. Non contradicit, sed pocius euangelio obedit qui malos excommunicat.

C. XXXVIII. Diuina maledictio meritum maledicti designat.

C. XXXIX. Quot sint sectae hereticorum.

C. XL. Quare diuina prouidentia multos errare permittit.

Spalten:

987/988 - 1005/1006
Gehe zu Spalte: