[C. IV.] Item Gelasius uniuersis Episcopis, per Dardaniam siue per Illiricum constitutis.
Nec quisquam uobis omnino persuadeat, Achatio preuaricationissuae crimen fuisse laxatum, quia qui post,
quam in collegium recidens prauitatis iure meruit ab
apostolica conmunione secludi, in hac eadem persistens
dampnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes
non quesiuit omnino, nec meruit, mortuus iam non potest
inpetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatum
est: "Que ligaueritis super terram et reliqua". Ceterum
de eo, qui in diuino iudicio est constitutus, nobis fas
non est aliud decernere preter id, in quo eum dies supremus
inuenit. Atque ideo, nisi eius nomine refutato, ceterisque
consortibus huius erroris, cum nullo prorsus eorum participare
debetis mensae dominicae puritatem, quam maiores
nostri semper ab heretica magnopere seruauerunt pollutione
discretam.