Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Non oportet ab elemosinis eorum abstinere post mortem, quibus in uita conmunicare non destitimus.

Item Urbanus. [II.] Vilimundo Episcopo.
Sane quod super Richardo, filio Borelli, uestra fraternitas
se egisse innotuit pro zelo Dei et animarum karitate,
laudamus. Sed non est adeo timendum, non adeo est
uobis ab eius elemosinis abstinendum. Inter ceteros quippe
nostrae fidei patres B. Leo doctor egregius: "Quibus"
inquit, "uiuis, non conmunicamus nec mortuis conmunicare
debemus." Constat ergo, quoniam, quibus uiuis
(ut ex opposito loquamur), conmunicamus mortuis
quoque conmunicare possimus. Nos plane inter duo obpugnantia
positi, inter inpios et scismaticos uidelicet, scismaticis
ullo modo conmunicare non possumus, aut licet:
peccatoribus uero et predonibus dispensatiue propterea
conmunicamus, quia et ecclesiam hactenus sustentauerunt,
et se fideles in posterum pollicentur. Alioquin oportet
de huius mundi partibus exire. Sub qua etiam sponsione
nos eis nuper in B. Petri nataliciis absolutionem indulsimus.
Quia ergo predictus uir neque excommunicatus nominatiue,
neque conmunicans cum excommunicatis ex
nomine exiit, sed in Domini sui fide atque seruicio, licet
nobis dispensatiue, id est quamdiu eos patimur, eorum
elemosinis conmunicare, et defuncti animam Christianae
religionis modis omnibus adiuuare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

985/986
Gehe zu Spalte: