Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Ecclesia uiuentes potest ligare uel soluere, non mortuos.

Item Gelasius, Fausto Magistro, fungenti legationis
offitio Constantinopolim.
Legatur, ex quo est religio Christiana, uel certe detur
exemplum in ecclesia Dei a quibuslibet Pontificibus aut
ab ipsis Apostolis, ab ipso denique Saluatore ueniam, nisi
se corrigentibus, fuisse concessam. Auditum autem
sub isto celo non legitur omnino, nec dicitur, quod eorum
uoce depromitur: date nobis ueniam, ut tamen
nos in errore duremus. Id quoque pariter ostendant
qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus,
quibus regulis, qua lectione, quoue documento, siue a
maioribus nostris, siue ab Apostolis ipsis (quos potiores
merito fuisse non dubium est) seu ab ipso Domino Saluatore,
qui iudicaturus creditur uiuos et mortuos, siue factum est
umquam, uel faciendum esse mandatur? Mortuos suscitasse
Christum legimus; in errore mortuos absoluisse non legimus.
Et qui hoc tantum faciendi solus habuerit


potestatem, B. Petro apostolo principaliter mandauit:
"Quodcumque ligaueris super terram etc." Super
terram, inquit. Nam alligatione defunctum nusquam
dixit esse absoluendum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

983/984
Gehe zu Spalte: