C. XLII. Pocius est mortem arripere quam de manu heretici conmunionem accipere.
Item Gregorius. [Papa lib. III. Dialog., cap. 31.]Cepit Erminegildus rex iuuenis terrenum regnum despiciens,
et forti desiderio celeste querens, in ciliciis
iacere uinculatus et omnipotenti Deo ad confortandum
se preces effundere, tantoque sublimius gloriam
transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnouerat
nil fuisse, quod potuit auferri. Superueniente autem
festiuitatis pascalis die, intempestae noctis silentio ad eum
perfidus pater Arrianum episcopum misit, ut de eius manu
sacrilegae consecrationis conmunionem perciperet, atque
per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed uir Deo
deditus Arriano episcopo uenienti exprobrauit ut debuit,
eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit, quia
etsi exterius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis
culmine stabat securus. Ad se itaque reuerso episcopo
Arriano pater infremuit, statimque suos apparitores misit,
qui constantissimum confessorem Dei illic, ubi iacebat, occiderent.