Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLI. Annum peniteat qui de manu heretici nesciens prohibitam conmunionem accepit.

Item Iulianus Papa.
Si quis dederit aut acceperit conmunionem de manu
heretici, et nescit, quod catholica ecclesia contradicit, postea
intelligens, annum integrum peniteat. Si autem
scit, et neglexerit, et postea penitenciam egerit, decem
annos peniteat. Alii iudicant septem, et quidam
humanius, ut quinque annos peniteat. §. 1. Si quis
permiserit hereticum missam suam celebrare in ecclesia
catholica, et nescit, quadraginta dies peniteat; si pro reuerentia
eius, annum unum peniteat; si pro dampnatione
ecclesiae catholicae, et consuetudinis Romanorum, proiciatur
ab ecclesia, sicut hereticus, nisi habeat penitenciam;
si habuerit, decem annos peniteat. Si recesserit
ab ecclesia catholica in congregatione hereticorum, et
alios persuaserit, postea si penitenciam egerit, duodecim
annos peniteat, tres extra ecclesiam et
septem inter audientes, et duos adhuc extra conmunionem.
De his ita in canone dicitur, ut duodecimo
anno conmunionem sine oblatione percipiant.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

983/984