Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XL. In extremo positus etiam ab heretico penitenciam accipere ualet.

Si quem forte coegerit extrema necessitas et ubi
catholicum, per quem accipiat, non inuenerit, et in animo
pacem catholicam custodiens, per aliquem extra unitatem
catholicam positum acceperit quod in ipsa erat catholica
unitate percepturus, si statim etiam de hac uita migrauerit,
non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a
corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi
et presentia corporali reddiderit, unde numquam corde
discesserat, non solum non inprobamus quod fecit, sed
etiam securissime uerissimeque laudamus, quoniam presentem
Deum credidit cordi suo, ubi unitatem seruabat,
et sine sancti baptismi sacramento (quod, ubicumque inuenit,
non hominum, sed Dei esse cognouit) noluit ex hac uita
migrare. Si quis autem, cum possit in ipsa accipere,


aliqua mentis peruersitate elegerit in scismate baptizari,
etiamsi postea uenerit ad catholicam ecclesiam, certum
est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi
potest, prodesse non potest; peruersus et iniquus est,
et tanto perniciosius, quanto scientius.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

981/982
Gehe zu Spalte: