Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIX. Quisquis propter disciplinam ab hereticis excommunicatur, a catholicis non est recipiendus.

Idem ad Eusebium. [epist. CLXIX.]
Subdiaconus quondam Hispaniensis ecclesiae,
uocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium
prohiberetur, atque ordinata et sana precepta
contempneret, a clericatu remotus est. §. 1. Ego, si
Domino placet, istum modum seruo, ut quisquis apud eos
propter disciplinam degradatus ad catholicam transire
uoluerit, in humiliatione penitenciae recipiatur, quo et ipsi
forsitan eum cogerent, si apud eos manere uoluisset.
Gratian. Sed istud Augustini intelligitur dictum non
propter sentenciam, cuius potestas nulla est extra ecclesiam, sed
in detestatione criminum, que in hereticis, sicut in catholicis,
eque sunt punienda. Potest tamen illud Augustini de potestate
baptizandi intelligi, non ligandi, aut soluendi, uel cetera sacramenta
ministrandi. Baptisma namque siue ab heretico, siue
etiam laico ministratum fuerit, dummodo in unitate catholicae
fidei accipiatur, non carebit effectu. Alia uero sacramenta,
ut sacri corporis et sanguinis Domini, excommunicationis uel
reconciliationis, si ab heretico uel catholico non sacerdote ministrentur,
uel nullum, uel letalem habebunt effectum. Unde et ab
hominibus fidelibus nullatenus sunt recipienda.
Hinc Augustinus scribit in I. libro de unico baptismo:
[contra Donatistas c. 2.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

981/982
Gehe zu Spalte: