Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVIII. Pro facinore ab hereticis excommunicatus a catholicis non est recipiendus.

Quisquis pro aliquo facinore uel flagicio proiectum a
uobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui excepto errore, quo
a nobis separamini, sine crimine apud uos uixerunt, displicet
nobis. Sed nec facile ista monstratis, et, si monstretis,
nonnullos tolleramus, quos corrigere uel punire non
possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini,
neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque
propter hedos in fine segregandos deserimus gregem
Domini, neque propter uasa facta in contumeliam migramus
de domo Domini.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

981/982
Gehe zu Spalte: