Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXVII. Ad iudicandum excommunicati non sunt recipiendi.

Item Nykolaus Papa. [ibidem paulo inferius]
Miramur, quomodo excommunicati ad iudicandum recepti
sint, cum secundum apostolicos canones sine conmendaticiis
litteris in sola conmunione recipi prohibeantur.
Absurdum enim est, ut, cui non licet etiam cum minimis
iuxta sacras regulas conmunicare, liceat etiam ei de suis
pene maioribus iudicare.
Gratian. His auctoritatibus perspicue monstratur, quod,
ex quo aliquis contra fidem ceperit aliqua docere, nec deicere
aliquem ualet nec dampnare. §. 1. Obicitur tamen illud
Augustini: "Recedentes a fide nec baptisma, nec baptizandi
potestatem amittunt." Cum ergo sacerdotalem unctionem utraque
potestas, baptizandi uidelicet et excommunicandi, sequatur, a fide
recedentes aut utramque retinebunt, aut utraque carebunt. Sed
aliud est potestas offitii, aliud executio. Plerumque offitii potestas
uel accipitur, ueluti a monachis in sacerdotali unctione, uel accepta
sine sui executione retinetur, ueluti a suspensis, quibus amministratio
interdicitur, potestas non aufertur. A fide itaque recedentibus
potestas non adimitur, sicut redeuntibus non redditur, ne non
homini, sed sacramento iniuria uideatur fieri. Unde ab hereticis
baptizati uel ordinati, cum ad unitatem fidei catholicae redierint,
si forte intuitu ecclesiasticae pacis in suis recipiantur ordinibus,
non iterabitur sacramentum, quod in forma ecclesiae probabitur
ministratum, sed per inpositionem manus prestabitur
uirtus sacramenti, que extra ecclesiam nulli docetur esse collata.
Cum ergo utraque potestas in hereticis remaneat, si hereticus
catholicum uel alium hereticum excommunicauerit, ut in conmunionem
suae heresis illum deducat, quia iniqua est sentencia,
pondere caret. §. 2. Quod si in catholicum praue uiuentem, uel
in hereticum flagiciis uel facinoribus deditum, ut alias ad recte
uiuendi normam uterque redeat, sentenciam dederit, an uterque, an
hereticus tantum eius sentencia teneatur, merito querendum
uidetur? Potest autem dici, catholicum sentencia heretici minime
teneri. Non enim potest oris gladio ferire quem accusare
uel in quem testificari non ualet. Si enim quos diuina testimonia
non secuntur, quia extra ecclesiam sunt, pondus humani testimonii
perdiderunt aduersus eos, qui in ecclesia esse uidentur,
nec aduersus eosdem ecclesiasticae auctoritatis pondus habere poterunt
qui ab eius fide discessisse probati sunt, atque ideo ab
ecclesia sunt condempnati. In hereticum autem potestatem habere
uidetur hereticus, sicut et diabolus potest in malis, tamquam in suo
pecore.
Unde Augustinus scribit Vincentio Donatistae et
Rogatistae: [epist. XLVIII.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

981/982
Gehe zu Spalte: