Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXIV. Unitati non conmunicat scismaticis consentiens.

Idem.
Scisma siquidem ipsum, quod grecum nomen est, scissuram
sonat. Sed scisura in unitate esse non potest. Non
ergo unitati conmunicat qui scismaticis conmunicat.
Partes sibi ipsi fecerunt, et ab eo, quod unum est, ut apostoli
Iudae iam uerbis loquar, semetipsos segregantes,
Spiritum non habent. Quibus omnibus illud efficitur, ut,
quia in unitate unum non sunt, ut, quia in partem esse
uoluerunt, ut, quia Spiritum non habent, corpus
Christi sacrificium habere non possint. §. 1. Non autem
nobis nunc illa questio est, utrum tollerare malos, sed
utrum debeamus scismaticis sociari. Si etiam
ipsi, licet in suo sensu habundantes, intra materna
tamen positi uiscera quererent ueritatem, a nobis repellendi
non erant, donec apud eos ratione duce rei ueritas
claruisset. Sed quia se ab uniuersali ecclesia diuiserunt,
sicut B. Augustinus ait, omnis catholicus securus eam
partem detestatur, cui ecclesiam uniuersalem apostolicis


sedibus roboratam non conmunicare cognoscit. §. 2. Nec
enim leuigat eorum crimen, magis uero auget, quod eos
restitisse diu dixistis, ne apostolicis conmunicantes sedibus
in sua conmunione reciperent. In hoc enim dum et illi
culpandi sunt, qui conmunicare talibus uoluerunt, multo
magis tamen illi execrandi sunt, qui non solum in sacerdotibus
conmunionem apostolicarum sedium, uerum etiam
in ipsis laicis spreuerunt. Sed nec illud eis prodest, quod
eos in eisdem litteris uel ignorantia rationis, uel simplicitate
intellectus sui a nostra se conmunione suspendisse perhibetis.
Id ipsum enim magis est, propter quod scismatici
sunt, quia non eos diuersa sentiendi iudicium, sed quedam
apud se delata, sibi tamen incognita metuentes et contra
apostolicam sedem temere credentes, pessima diuisit
oppinio. §. 3. Quod scisma specialiter esse beatus denunciat
Augustinus, dicens de talibus: "Aduersus auctoritatem
illarum ecclesiarum, que ab apostolica sede epistolas
accipere meruerunt, temere credendo, inmanissimum
crimen scismatis a se propulsare non poterit." Ad
summam, aut illos ecclesiam esse creditis, (et, cum duae
ecclesiae esse non possint, nos, quod absit, scismaticos
iudicabitis,) aut, si ueram in apostolicis sedibus esse
constat ecclesiam, et illos ab unitate diuisos cognoscite, et
conmunionis questionem esse sublatam, quam ueram nisi
in unitate constat esse non posse. §. 4. Noli ergo, quasi
nulla scismaticorum atque ecclesiae differentia sit, uelle
indifferenter utrorumque sacrificiis sociari. Non est Christi
corpus, quod scismaticus conficit, si ueritate duce dirigimur.
Nec enim diuisum esse poterit Christum quisquam sine
Apostoli reprobatione confingere. Unam, ut sepe dictum
est, que Christi corpus est, constat esse ecclesiam que in
duo uel in plura diuidi non potest. Simul enim, cum ab ea
quisque discesserit, ecclesia esse desistit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

979/980
Gehe zu Spalte: