C. XXXIII. Non consecrat in scismate constitutus episcopus.
Item Pelagius Papa.Pudenda, ut ita dicam, in diuisione rapina est non consecratus,
sed execratus episcopus. Si enim ipsum consecrationis
nomen rationabili ac uiuaci intellectu discutimus, is,
qui cum uniuersali detrectat consecrari ecclesia, consecratus
dici uel esse poterit nulla ratione. Consecrare enim
est simul sacrare. Sed ab ecclesiae uisceribus diuisus et
ab apostolicis sedibus separatus execrat ipse pocius,
non consecrat. Iure ergo execratus tantum, non consecratus
poterit dici, quem simul sacrare in unitate coniunctis
membris non agnoscit ecclesia. Videamus tamen, utrum uel
ipsarum consuetudinem partium in sua exordinatione
conseruauerit. Nempe hic mos antiquus fuit, ut,
quia pro longinquitate uel difficultate itineris ab Apostolico
onerosum illis fuerat ordinari, ipsi se inuicem Mediolanensis
et Aquileiensis ordinare episcopi debuissent, ita tamen, ut
in ea ciuitate, in qua ordinandus erat episcopus, alterius
ciuitatis pontifex occurrere debuisset, ut ordinandi
electio a presenti ordinatore ex consensu uniuersalis, cui
preficiendus erat, ecclesiae melius ac facilius potuisset
agnosci, et in sua qui ad episcopatum prouehendus erat,
nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur
ecclesia. Etenim cum, sicut diximus, ecclesia una sit,
cui in Canticis Canticorum dicitur: "Una est columba
mea," nullam aliam esse constat, nisi que in apostolica est
radice fundata, a quibus ipsam fidem uniuerso orbe
propagatam non potest dubitari. Quod ut licet uobis,
notissimum sit omnino, beati tamen Augustini testimonio
conprobemus. Audite, quid in quodam opere suo preclarissimus
doctor ecclesiae dicat. Ait enim: "Quod si
nullo modo recte dici potest ecclesia, in qua scisma est,
restat, ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit,
quam in apostolicae sedis per successiones episcoporum
radice constitutam nullorum hominum malicia (etiamsi nota
et excludi non possit, sed pro temporum ratione
tolleranda iudicetur) ullo modo ualeat exstinguere."