Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXI. Sacri offitii potestate penitus carent heretici.

Item Ciprianus Magno filio salutem. [lib. I. epist. 6.]
Dicimus omnino omnes hereticos et scismaticos nil habere
potestatis ac iuris. Propter quod Nouatianus nec debet
nec potest excipi, quo minus ipse quoque extra ecclesiam
consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens,
inter aduersarios et antichristos conputetur. Et paulo


post: §. 1. Ecclesia una est, que una et intus esse et foris
non potest. Si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium
non fuit. Si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano
episcopo legitima ordinatione successit, et quem post
sacerdotii honorem martirio quoque Dominus glorificauit,
Nouatianus in ecclesia non est, nec episcopus conputari
potest, qui, euangelica et apostolica traditione contempta,
nemini succedens a se ipso ortus est. Habere namque aut
tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia
non est. Et paulo post: §. 2. Quod uero eundem, quem
et nos, Deum Patrem, eundem Filium Christum, eundem
Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare
tales potest. Et infra: §. 3. Inuenimus in tali facinore
non solum duces et auctores, sed etiam participes penis
destinari, nisi a conmunione malorum se separauerint, precipiente
per Moysen Domino et dicente: "Separamini a
tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere
de omnibus, que sunt eorum, ne simul pereatis
in peccatis eorum." Et quod conminatus per Moysen fuerat
Dominus inpleuit, ut quisque se a Chore, et Dathan,
et Abiron non separasset, penas statim pro inpia conmunione
persolueret. Quo exemplo, ostenditur et probatur,
obnoxios omnes penae et culpae futuros, qui se scismaticis
contra prepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate
miscuerint, sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus
contestatur et dicit: "Sacrificia eorum tamquam
panis luctus, omnes, qui manducant ea, contaminabuntur,"
docens scilicet et ostendens, omnes omnino cum
auctoribus suis supplicio coniungi, qui fuerint eorum
peccato contaminati. Que ergo apud eos merita esse
circa Deum possunt, quibus supplicia diuinitus irrogantur?
Et infra: §. 4. Si autem foris cuncti heretici et scismatici
non habent Spiritum sanctum, et ideo apud nos eis
manus inponitur, ut hic accipiatur quod illic non est,
nec dari potest: manifestum est, nec remissionem peccatorum
per eos dari posse, quos constat Spiritum sanctum
non habere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

977/978
Gehe zu Spalte: