Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXVIII. Non suscipiantur sacrificia, quorum fides et uita reprobatur.

Item Ieronimus in Amos propheta. [ad c. 5.]
"Odi et proieci festiuitates uestras, et non capiam
odorem cetuum uestrorum. Quod si obtuleritis michi
holocaustomata et munera uestra, non accipiam, et uota
pinguium uestrorum non respiciam." §. 1. Odit autem
Deus, et non solum odit, sed proicit festiuitates
eorum, qui non celebrant festiuitates Dei, sed suas. Et
post pauca: §. 2. Odisse autem, et non odorari et proicere,
humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei nostris
sermonibus agnoscamus. Et si holocausta obtulerint,
ut uideantur ieiunare, dare elemosinas, pudicitiam polliceri
(que holocausta sunt uera), non ea suscipit Dominus.
Nam non sacrificiorum magnitudinem, sed
offerentium merita causasque diudicat. §. 3. Unde et uidua,
que in corbonam duo minuta miserat, omnibus a
Saluatore prefertur, quia dominus non ea, que offeruntur,
sed uoluntatem respicit offerentium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

977/978
Gehe zu Spalte: